Nine ladies dancing


Image from http://commons.wikimedia.org/wiki/File:Sonnenaufgang_mit_As.jpg

From the rising of the sun to the ends of the earth, let us sing of Christ the Prince,
born of the Virgin Mary.


Image from http://commons.wikimedia.org/wiki/File:A_solis_ortus.jpg

https://player.soundcloud.com/player.swf?url=http%3A%2F%2Fapi.soundcloud.com%2Ftracks%2F32167396%3Fsecret_token%3Ds-fUUk8&secret_url=true A solis ortus cardine by artsyhonker

A solis ortus cardine
Ad usque terrae limitem
Christum canamus Principem,
Natum Maria Virgine.

Beatus auctor saeculi
Servile corpus induit,
Ut carne carnem liberans
Non perderet quod condidit.

Clausae1 parentis viscera
Caelestis intrat gratia;
Venter puellae baiulat
Secreta quae non noverat.

Domus pudici pectoris
Templum repente fit Dei;
Intacta nesciens virum
Verbo concepit Filium.2

Enixa3 est puerpera
Quem Gabriel praedixerat,
Quem matris alvo gestiens4
Clausus Ioannes senserat.5

Foeno iacere pertulit,
Praesepe non abhorruit,
Parvoque lacte pastus est6
Per quem nec ales esurit.

Gaudet chorus caelestium
Et Angeli canunt Deum,
Palamque fit pastoribus
Pastor, Creator omnium.

Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et Sancto Spiritu,
In sempiterna saecula. Amen.

Translation into English available at CPDL.

Comments are closed.